Літургія Гадзінаў на 04.12.2012 - аўторак І Нядзелі Адвента


Officium lectionis
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Regem ventúrum Dóminum, veníte, adorémus.
Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei

Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).
Veníte, exsultémus Dómino;
iubilémus Deo salutári nostro.
Præoccupémus fáciem eius in confessióne
et in psalmis iubilémus ei.
Quóniam Deus magnus Dóminus
et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt profúnda terræ,
et altitúdines móntium ipsíus sunt.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus eius formavérunt.
Veníte, adorémus et procidámus
et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
Utinam hódie vocem eius audiátis:
«Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,
ubi tentavérunt me patres vestri:
probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus,
et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
Et ipsi non cognovérunt vias meas;
ídeo iurávi in ira mea:
Non introíbunt in réquiem meam».
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
Hymnus
Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:
Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.
Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,
Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cælites.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei
Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).
Veníte, exsultémus Dómino;
iubilémus Deo salutári nostro.
Præoccupémus fáciem eius in confessióne
et in psalmis iubilémus ei.
Quóniam Deus magnus Dóminus
et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt profúnda terræ,
et altitúdines móntium ipsíus sunt.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus eius formavérunt.
Veníte, adorémus et procidámus
et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
Utinam hódie vocem eius audiátis:
«Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,
ubi tentavérunt me patres vestri:
probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus,
et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
Et ipsi non cognovérunt vias meas;
ídeo iurávi in ira mea:
Non introíbunt in réquiem meam».
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.
Psalmodia
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Psalmus 9 B (10)
Gratiarum actio
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Lc 6, 20).
I
Ut quid, Dómine, stas a longe,*
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem;*
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
Quóniam gloriátur peccátor
in desidériis ánimæ suæ,*
et avárus sibi benedícit.
Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua:*
«Non requíret, non est Deus».
Hæ sunt omnes cogitatiónes eius;*
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius;*
omnes inimícos suos aspernátur.
Dixit enim in corde suo: «Non movébor,*
in generatiónem et generatiónem ero sine malo».
Cuius maledictióne os plenum est
et frauduléntia et dolo,*
sub lingua eius labor et nequítia.
Sedet in insídiis ad vicos,*
in occúltis intérficit innocéntem.
Oculi eius in páuperem respíciunt;*
insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem;*
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
Irruit et inclínat se, et míseri cadunt*
in fortitúdine brachiórum eius.
Dixit enim in corde suo: «Oblítus est Deus,*
avértit fáciem suam, non vidébit in finem».
Ant. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
II
Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam,*
ne obliviscáris páuperum.
Propter quid spernit ímpius Deum?*
Dixit enim in corde suo: «Non requíres».
Vidísti:†
tu labórem et dolórem consíderas,*
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper,*
órphano tu factus es adiútor.
Cóntere bráchium peccatóris et malígni;*
quæres peccátum illíus et non invénies.
Dóminus rex in ætérnum et in sæculum sæculi:*
periérunt gentes de terra illíus.
Desidérium páuperum exaudísti, Dómine;*
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
iudicáre pupíllo et húmili,*
ut non appónat ultra indúcere timórem homo
de terra.
Ant. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere (S. Augustinus).
Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus,*
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum;*
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.
Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa*
et linguam magníloquam.
Qui dixérunt: «Lingua nostra magnificábimur,†
lábia nostra a nobis sunt;*
quis noster dóminus est?».
«Propter misériam ínopum et gémitum páuperum,†
nunc exsúrgam, dicit Dóminus;*
ponam in salutári illum, quem despíciunt».
Elóquia Dómini elóquia casta,*
argéntum igne examinátum, separátum a terra,
purgátum séptuplum.
Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos*
a generatióne hac in ætérnum.
In circúitu ímpii ámbulant,*
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Ant. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V/. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R/. Rectas fácite sémitas Dei nostri.
Lectio priorDe libro Isaíæ prophétæ 2, 6-22; 4, 2-6
Iudicium Dei
Proiecísti pópulum tuum, domum Iacob, quia repléti sunt haríolis orientálibus et áugures habuérunt ut Philísthim et manus aliénis pórrigunt. Repléta est terra eius argénto et auro, et non est finis thesaurórum eius; et repléta est terra eius equis, et innumerábiles quadrígæ eius; et repléta est terra eius idólis: opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum.
Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir: ne dimíttas eis. Ingrédere in petram, abscóndere in púlvere a fácie timóris Dómini et a glória maiestátis eius.
Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa. Quia dies Dómini exercítuum super omnem supérbum et excélsum et super omnem arrogántem, et humiliábitur; et super omnes cedros Líbani sublímes et eréctas et super omnes quercus Basan et super omnes montes excélsos et super omnes colles elevátos et super omnem turrim excélsam et super omnem murum munítum et super omnes naves Tharsis et super ómnia navígia pulchra.
Et incurvábitur sublímitas hóminum, et humiliábitur altitúdo virórum; et elevábitur Dóminus solus in die illa, et idóla pénitus conteréntur. Et introíbunt in spelúncas petrárum et in vorágines terræ a facie formídinis Dómini et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram.
In die illa proíciet homo idóla sua argéntea et simulácra sua áurea, quae fécerat sibi, ut adoráret, ad talpas et vespertiliónes. Et ingrediétur scissúras petrárum et cavérnas saxórum a fácie formídinis Dómini et a glória maiestátis eius, cum surréxerit percútere terram. Quiéscite ergo ab hómine, cuius spíritus in náribus eius. Quanti enim æstimábitur ipse?
In die illa erit germen Dómini in splendórem et glóriam et fructus terræ sublímis et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israel. Et erit: omnis qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Ierúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierúsalem.
Cum ablúerit Dóminus sordem filiárum Sion et sánguinem Ierúsalem láverit de médio eius spíritu iudícii et spíritu ardóris, et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion et super cœtum eius nubem per diem et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio, et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab æstu et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia.
Responsorium   Is 2, 11; Mt 24, 30R/. Oculi sublímes hóminis humiliabúntur et incurvábitur altitúdo virórum: * Et exaltábitur Dóminus solus in die illa.
V/. Vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte et glória multa. * Et exaltábitur.
Lectio altera
Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi (Or. 45, 9, 22. 26. 28: PG 36, 634-635. 654. 658-659. 662)
O admirabile commercium
Ipse Dei Fílius, ille sæculis antíquior, ille invisíbilis, ille incomprehensíbilis, ille incorpóreus, illud ex princípio princípium, illud ex lúmine lumen, ille fons vitæ et immortalitátis, ille archétypi expréssio, illud immótum sigíllum, illa per ómnia símilis imágo, ille Patris términus et rátio, ille, inquam, ad imáginem suam se confert, carnémque carnis causa gerit, et cum intellectuáli ánima propter ánimam meam iúngitur, ut símile per símile repúrget, atque humána ómnia, excépto peccáto, súscipit; concéptus quidem ex Vírgine, ánimo et carne a Spíritu præpurgáta (nam et generatiónem honóre áffici, et virginitátem præférri oportébat); progréssus autem Deus cum assúmpta humanitáte, unum ex duóbus inter se contráriis, carne nimírum et spíritu, quorum álterum deitátem dedit, álterum accépit.
Qui álios ditat, pauper effícitur; carnis enim meæ paupertátem subit, ut ego deitátis ipsíus opes cónsequar. Qui plenus est, exinanítur; sua enim glória ad breve tempus exinanítur, ut plenitúdinis ipsíus ego párticeps effíciar.
Quænam hæ bonitátis divítiæ? Quodnam erga me mystérium? Divínam imáginem accépi, nec custodívi. Ille meam carnem áccipit, ut et imágini salútem, et carni immortalitátem áfferat; secúndum consórtium nobíscum init, et quidem prióri longe admirabílius.
Per humanitátem a Deo assúmptam, hómini sanctitátem afférri oportébat; ut, tyránno per vim superáto, nos liberáret, atque ad se per mediatórem Fílium redúceret, hoc, ad Patris honórem, cui in ómnibus rebus cédere perspícitur, dispensántem.
Ad ovem errántem bonus ille Pastor evénit, ánimam suam pro óvibus ponens, ad montes et colles, in quibus sacrificábat; et errántem invénit, et invéntam, iísdem úmeris, quibus et crucis lignum, sústulit, et accéptam ad supérnam vitam redúxit.
Lucérnam præviam lux illa claríssima séquitur, et vocem Verbum, et prónubum Sponsus, Dómino pópulum exímium comparántem, atque ad Spíritum per aquam præpurgántem.
Opus habúimus Deo, qui carnem accíperet ac morerétur, ut vivámus. Commórtui sumus, ut purgémur; simul resurréximus, quóniam simul mórtui sumus; simul glorificáti sumus, quóniam simul resurréximus.
Responsorium   Cf. Gal 4, 4-5; Eph 2, 4; Rom 8, 3R/. Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege: * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.
V/. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdine carnis peccáti. * Ut eos.
OratioPropitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quæsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Dóminum.

Laudes matutinas
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Hymnus
Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.
Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.
E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,
Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.
Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sæcula. Amen.

Psalmodia
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).
Dómini est terra et plenitúdo eius,*
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum*
et super flúmina firmávit eum.
Quis ascéndet in montem Dómini,*
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens mánibus et mundo corde,†
qui non levávit ad vana ánimam suam,*
nec iurávit in dolum.
Hic accípiet benedictiónem a Dómino*
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
Hæc est generátio quæréntium eum,*
quæréntium fáciem Dei Iacob.
Attóllite, portæ, cápita vestra,†
et elevámini, portæ æternáles,*
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ?*
Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœlio.
Attóllite, portæ, cápita vestra,†
et elevámini, portæ æternáles,*
et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ?*
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Ant. Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Canticum  Tob 13, 2-8
Deus castigans et salvans
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).
Benedíctus Deus vivens in ævum,†
et regnum illíus,*
quia ipse flagéllat et miserétur,
dedúcit usque ad ínferos deórsum†
et redúcit a perditióne maiestáte sua,*
et non est qui effúgiat manum eius.
Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus,†
quia ipse dispérsit vos in illis*
et ibi osténdit maiestátem suam.
Et exaltáte illum coram omni vivénte,†
quóniam Dóminus noster,
et ipse est pater noster*
et ipse est Deus noster in ómnia sæcula.
Flagellábit vos ob iniquitátes vestras*
et ómnium miserébitur vestrum
et cólliget vos ab ómnibus natiónibus,*
ubicúmque dispérsi fuéritis.
Cum convérsi fuéritis ad illum†
in toto corde vestro et in tota ánima vestra,*
ut faciátis coram illo veritátem,
tunc revertétur ad vos*
et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius.
Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum,*
et confitémini illi in toto ore vestro.
Benedícite Dóminum iustítiæ*
et exaltáte regem sæculórum.
Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi*
et osténdo virtútem et maiestátem eius
genti peccatórum.
Convertímini, peccatóres,†
et fácite iustítiam coram illo.*
Quis scit, si velit vos
et fáciat vobis misericórdiam?
Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus,*
et ánima mea lætábitur ómnibus diébus
vitæ suæ.
Benedícite Dóminum, omnes elécti,†
et omnes laudáte maiestátem illíus.*
Agite dies lætítiæ et confitémini illi.
Ant. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).
Exsultáte, iusti, in Dómino;*
rectos decet collaudátio.
Confitémini Dómino in cíthara,*
in psaltério decem chordárum psállite illi.
Cantáte ei cánticum novum,*
bene psállite ei in vociferatióne,
quia rectum est verbum Dómini,*
et ómnia ópera eius in fide.
Díligit iustítiam et iudícium;*
misericórdia Dómini plena est terra.
Verbo Dómini cæli facti sunt,*
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
Cóngregans sicut in utre aquas maris,*
ponens in thesáuris abýssos.
Tímeat Dóminum omnis terra,*
a fácie autem eius
formídent omnes inhabitántes orbem.
Quóniam ipse dixit, et facta sunt,*
ipse mandávit, et creáta sunt.
Dóminus díssipat consília géntium,*
írritas facit cogitatiónes populórum.
Consílium autem Dómini in ætérnum manet,*
cogitatiónes cordis eius
in generatióne et generatiónem.
Beáta gens, cui Dóminus est Deus,*
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
De cælo respéxit Dóminus,*
vidit omnes fílios hóminum.
De loco habitáculi sui respéxit*
super omnes, qui hábitant terram,
qui finxit singillátim corda eórum,*
qui intéllegit ómnia ópera eórum.
Non salvátur rex per multam virtútem,*
et gigas non liberábitur
in multitúdine virtútis suæ.
Fallax equus ad salútem,*
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
Ecce óculi Dómini super metuéntes eum,*
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
ut éruat a morte ánimas eórum*
et alat eos in fame.
Anima nostra sústinet Dóminum,*
quóniam adiútor et protéctor noster est;
quia in eo lætábitur cor nostrum,*
et in nómine sancto eius sperávimus.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*
quemádmodum sperávimus in te.
Ant. Rectos decet collaudátio.
Lectio brevis   Gen 49, 10Non auferétur sceptrum de Iuda et báculus ducis de pédibus eius, donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.
Responsorium breveR/. Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.
V/. Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.
Ad Benedictus, ant. Egrediétur virga de radíce Iesse, et replébitur omnis terra glória Domini: et vidébit omnis caro salutáre Dei.
BENEDICTUS
Canticum evangelicum   Lc 1, 68-79
De Messia eiusque præcursore
Benedíctus Dóminus Deus Israel,*
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis*
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum,*
qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris*
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris*
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit
ad Abraham patrem nostrum,*
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti,*
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso*
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis:*
præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius*
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri,*
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris
et in umbra mortis sedent*
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Preces
Deus Pater omnípotens íterum manum suam exténdet ad possidéndum resíduum pópuli sui. Proínde eum rogémus: Advéniat regnum tuum, Dómine.
Concéde, Dómine, ut faciámus fructus dignos pæniténtiæ,
ad accipiéndum regnum tuum, quod prope est.
Para, Dómine, viam in córdibus nostris Verbo tuo ventúro,
ut eius glória in nobis revelétur.
Humília montes supérbiæ nostræ,
exálta valles infirmitátis nostræ.
Murum ódii evérte, natiónes dividéntem,
et vias concórdiæ fac homínibus planas.
Pater noster.
OratioPropitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quæsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Dóminum.

Horam mediam
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ad Tertiam
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.
Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Ad Sextam
Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,
Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

Ad Nonam
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meae non violábit.
Psalmodia
Psalmus 118 (119), 1-8
I (Aleph)
Meditatio verbi Domini in lege
Hæc est caritas Dei, ut mandata eius servemus (1 Io 5, 3)
Beáti immaculáti in via,*
qui ámbulant in lege Dómini.
Beáti, qui servant testimónia eius,*
in toto corde exquírunt eum.
Non enim operáti sunt iniquitátem,*
in viis eius ambulavérunt.
Tu mandásti*
mandáta tua custodíri nimis.
Utinam dirigántur viæ meæ*
ad custodiéndas iustificatiónes tuas!
Tunc non confúndar,*
cum perspéxero in ómnibus præcéptis tuis.
Confitébor tibi in directióne cordis,*
in eo quod dídici iudícia iustítiæ tuæ.
Iustificatiónes tuas custódiam,*
non me derelínquas usquequáque.
Psalmus 12 (13)
Lamentatio iusti Domino fidentis
Deus spei repleat vos omni gaudio (Rom 15, 13).
Usquequo, Dómine, obliviscéris me in finem?*
Usquequo avértes fáciem tuam a me?
Usquequo ponam consília in ánima mea,†
dolórem in corde meo per diem?*
Usquequo exaltábitur inimícus meus super me?
Réspice et exáudi me, Dómine Deus meus.*
Illúmina óculos meos,
ne quando obdórmiam in morte,
ne quando dicat inimícus meus:†
«Præválui advérsus eum!»;*
neque exsúltent, qui tríbulant me, si motus fúero.
Ego autem in misericórdia tua sperávi.†
Exsultábit cor meum in salutári tuo,*
cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.
Psalmus 13 (14)
Impiorum stultitia
Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia (Rom 5, 20).
Dixit insípiens in corde suo: «Non est Deus».†
Corrúpti sunt et abominatiónes operáti sunt;*
non est qui fáciat bonum.
Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum,*
ut vidéret si est intéllegens aut requírens Deum.
Omnes declinavérunt, simul corrúpti sunt;*
non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
Nonne scient omnes, qui operántur iniquitátem,*
qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
Dóminum non invocavérunt,†
illic trepidavérunt timóre,*
quóniam Deus cum generatióne iusta est.
Vos consílium ínopis confundétis,*
Dóminus autem spes eius est.
Quis dabit ex Sion salutáre Israel?†
Cum convérterit Dóminus captivitátem
plebis suæ,*
exsultábit Iacob et lætábitur Israel.
Ad Tertiam
Lectio brevis   Ier 23, 5Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen iustum; et regnábit rex et sápiens erit et fáciet iudícium et iustítiam in terra.
V/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R/. Et omnes reges terræ glóriam tuam.
Oratio
Propitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quæsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Christum.
Ad Sextam
Lectio brevis   Ier 23, 6
In diébus illis salvábitur Iuda, et Israel habitábit confidénter; et hoc est nomen, quod vocábunt eum: Dóminus iustítia nostra.
V/. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
R/. Vísita nos in salutári tuo.
Oratio
Propitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quæsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Christum.
Ad Nonam
Lectio brevis   Cf. Ez 34, 15-16
Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Quod períerat, requíram et, quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum erat, consolidábo et pascam illas in iudício.
V/. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R/. Reláxa facínora plebi tuæ.
OratioPropitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quæsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Christum.

Vesperas
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Hymnus
Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.
Qui cóndolens intéritu
mortis períre sæculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,
Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.
Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.
Te, Sancte, fide quæsumus,
ventúre iudex sæculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Psalmodia
Ant. 1 Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.
Psalmus 19 (20)
Oratio pro regis victoria
Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Act 2, 21).
Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis,*
prótegat te nomen Dei Iacob.
Mittat tibi auxílium de sancto*
et de Sion tueátur te.
Memor sit omnis sacrifícii tui*
et holocáustum tuum pingue hábeat.
Tríbuat tibi secúndum cor tuum*
et omne consílium tuum adímpleat.
Lætábimur in salutári tuo†
et in nómine Dei nostri levábimus signa;*
ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas.
Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus
christum suum: exaudívit illum de cælo sancto suo,*
in virtútibus salútis déxteræ eius.
Hi in cúrribus et hi in equis,*
nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.
Ipsi incurváti sunt et cecidérunt,*
nos autem surréximus et erécti sumus.
Dómine, salvum fac regem,*
et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
Ant. Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.
Ant. 2 Cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria
Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sæculum sæculi (S. Irenæus).
Dómine in virtúte tua lætábitur rex,*
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Desidérium cordis eius tribuísti ei*
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Quóniam prævenísti eum
in benedictiónibus dulcédinis;*
posuísti in cápite eius corónam
de auro puríssimo.
Vitam pétiit a te, et tribuísti ei,*
longitúdinem diérum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magna est glória eius in salutári tuo,*
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
quóniam pones eum benedictiónem
in sæculum sæculi,*
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Quóniam rex sperat in Dómino*
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua;*
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Ant. Cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.
Canticum  Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
Hymnus redemptorum
Dignus es, Dómine et Deus noster,*
accípere glóriam et honórem et virtútem,
quia tu creásti ómnia,*
et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum*
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es†
et redemísti Deo in sánguine tuo*
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes,*
et regnábunt super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est,†
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam*
et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.
Ant. Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.
Lectio brevis   Cf. 1 Cor 1, 7b-9Exspectámus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi; qui confirmábit vos usque ad finem sine crímine in die Dómini nostri Iesu Christi. Fidélis Deus, per quem vocáti estis in communiónem Fílii eius.
Responsorium breveR/. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum. Veni.
V/. Osténde fáciem tuam, et salvi érimus. * Dómine Deus virtútum. Glória Patri. Veni.
Ad Magnificat, ant. Quærite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est, allelúia.
MAGNIFICAT
Canticum evangelicum   Lc 1, 46-55
Exsultatio animæ in Domino
Magníficat*
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus*
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.*
Ecce enim ex hoc beátam me dicent
omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,*
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies*
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo,*
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede*
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis*
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum,*
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros,*
Abraham et sémini eius in sæcula.
Preces 
Verbum ætérnum per velámen carnis suæ osténdit viam novam et vivéntem ad cæléste sanctuárium. Humíliter ab eo petámus: Veni et salva nos, Dómine
Deus, in quo vívimus, movémur et sumus,
veni et revéla nobis quod sumus genus tuum.
Tu, qui non longe es ab unoquóque nostrum,
teípsum cítius osténde ómnibus quæréntibus te.
Pater páuperum et consolátor afllictórum,
da libertátem captívis et mæstis lætítiam.
Tu, qui mortem odísti, sed vitam díligis,
nos et omnes defúnctos ab ætérna morte líbera.
Pater noster.
OratioPropitiáre, Dómine Deus, supplicatiónibus nostris, et tribulántibus, quæsumus, tuæ concéde pietátis auxílium, ut, de Fílii tui veniéntis præséntia consoláti, nullis iam polluámur contágiis vetustátis. Per Dóminum.

Completorium
V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus 

Te lucis ante términum,
rerum creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis præsul ad custódiam.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice
tætram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Præsta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

Psalmodia

Ant.
 Non abscóndas fáciem tuam a me, quia in te sperávi.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio 


Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi (Gal 2, 16). 
Dómine, exáudi oratiónem meam,† 
áuribus pércipe obsecratiónem meam
in veritáte tua;*
exáudi me in tua iustítia.
Et non intres in iudícium cum servo tuo,*
quia non iustificábitur in conspéctu tuo
omnis vivens.

Quia persecútus est inimícus ánimam meam,† 
contrívit in terra vitam meam,*
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sæculo.
Et anxiátus est in me spíritus meus,*
in médio mei obríguit cor meum.
Memor fui diérum antiquórum,† 
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis,*
in factis mánuum tuárum recogitábam.
Expándi manus meas ad te,*
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velóciter exáudi me, Dómine;*
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me,*
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam,*
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem,*
quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis,*
Dómine, ad te confúgi.
Doce me fácere voluntátem tuam,*
quia Deus meus es tu.

Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam;*
propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
In iustítia tua*
edúces de tribulatióne ánimam meam.

Ant. Non abscóndas fáciem tuam a me, quia in te sperávi.

Lectio brevis 1 Petr 5, 8-9a 
Sóbrii estóte, vigiláte. Adversárius vester Diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quærens quem dévoret. Cui resístite fortes fide.

Responsorium breve 
R/. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum. In manus.
V/. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo spíritum meum. Glória Patri. In manus.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Canticum evangelicum Lc 2, 29-32

Christus lumen gentium et gloria Israel 


Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,*
secúndum verbum tuum in pace,
quia vidérunt óculi mei*
salutáre tuum,
quod parásti*
ante fáciem ómnium populórum,
lumen ad revelatiónem géntium*
et glóriam plebis tuæ Israel.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Oratio 
Noctem istam, quæsumus, Dómine, benígnus illúmina, et ita fac in pace nos tuos fámulos obdormíre, ut læti ad novi diéi claritátem in tuo nómine suscitémur. Per Christum.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R/. Amen


Крыніца: iBreviary




No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.