Літургія Гадзінаў на 06.12.2012 - чацвер І Тыдня Адвенту


Гадзіна Чытанняў (Officium lectionis)
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Regem ventúrum Dóminum, veníte, adorémus.

Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei 


Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13). 
Veníte, exsultémus Dómino;
iubilémus Deo salutári nostro.
Præoccupémus fáciem eius in confessióne
et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus
et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt profúnda terræ,
et altitúdines móntium ipsíus sunt.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus eius formavérunt.

Veníte, adorémus et procidámus
et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

Utinam hódie vocem eius audiátis:
«Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,
ubi tentavérunt me patres vestri:
probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus,
et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
Et ipsi non cognovérunt vias meas;
ídeo iurávi in ira mea:
Non introíbunt in réquiem meam».

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. 
Hymnus
Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cælites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Psalmodia

Ant. 1
 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio 

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31). 
IV

Deus, impollúta via eius,†
elóquia Dómini igne examináta;*
protéctor est ómnium sperántium in se.
Quóniam quis Deus præter Dóminum?*
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
Deus, qui præcínxit me virtúte*
et pósuit immaculátam viam meam;
qui perfécit pedes meos tamquam cervórum*
et super excélsa státuit me;
qui docet manus meas ad prœlium,*
et tendunt arcum æreum bráchia mea.

Ant. Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.



Et dedísti mihi scutum salútis tuæ,†
et déxtera tua suscépit me,*
et exaudítio tua magnificávit me.
Dilatásti gressus meos subtus me,*
et non sunt infirmáta vestígia mea.
Persequébar inimícos meos
et comprehendébam illos*
et non convertébar, donec defícerent.
Confringébam illos, nec póterant stare,*
cadébant subtus pedes meos.
Et præcinxísti me virtúte ad bellum*
et supplantásti insurgéntes in me subtus me.

Et inimícos meos dedísti mihi dorsum*
et odiéntes me disperdidísti.
Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret,*
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti,*
ut lutum plateárum contrívi eos.
Eripuísti me de contradictiónibus pópuli,*
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi,*
in audítu auris obœdívit mihi.
Fílii aliéni blandíti sunt mihi,†
fílii aliéni inveteráti sunt,*
contremuérunt in ábditis suis.

Ant. Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI 

Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus,*
et exaltétur Deus salútis meæ.
Deus qui das vindíctas mihi†
et subdis pópulos sub me,*
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
et ab insurgéntibus in me exáltas me,*
a viro iníquo éripis me.

Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine,*
et nómini tuo psalmum dicam,
magníficans salútes regis sui†
et fáciens misericórdiam christo suo,*
David et sémini eius usque in sæculum.

Ant. Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V/. Audíte verbum Dómini, gentes.
R/. Et annuntiáte illud in fínibus terræ.

Lectio prior

De libro Isaíæ prophétæ 16, 1-5; 17, 4-8

Sion refugium Moabitarum. Conversio Ephraim

Emíttite agnum dominatóri terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. Et erit: sicut avis fúgiens et pulli de nido avolántes, sic erunt fíliae Moab ad vada Arnon.

Affer consílium, fac iudícium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie, abscónde fugiéntes et vagos ne prodas. Hábitent apud te prófugi Moab; esto latíbulum eórum a fácie vastatóris; finítus est enim exáctor, consummáta est devastátio, defécit calcátor a terra. Et firmábitur in misericórdia sólium; et sedébit super illud in veritáte, in tabernáculo David, iúdicans et quærens iudícium et velóciter reddens, quod iustum est.

Et erit in die illa: attenuábitur glória Iacob et pinguédo carnis eius marcéscet; et erit, sicut cum messor árripit culmos, et brácchium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quærit spicas in valle Ráphaim. Et relinquétur in eo racémus, et sicut cum excútitur ólea: duæ vel tres olívæ in summitáte rami, sive quáttuor aut quinque in cacumínibus árboris fructíferæ, dicit Dóminus Deus Israel.

In die illa atténdet homo ad factórem suum, et óculi eius ad Sanctum Israel respícient; et non atténdet ad altária, quæ fecérunt manus eius, et quæ operáti sunt dígiti eius; non respíciet lucos et thymiatéria.

Responsorium   Cf. Ier 33, 15. 16; Is 16, 5R/. Germináre fáciam David germen iustítiæ et fáciet iudícium et iustítiam in terra: * Et hoc est nomen quod vocábunt eum, Dóminus iustítia nostra.
V/. Firmábitur in misericórdia sólium, et sedébit super illud in veritáte, iúdicans et quærens iudícium. * Et hoc.

Lectio alteraEx Commentário sancti Ephræm diáconi in Diatéssaron (Cap. 18, 15-17: SCh 121, 325-328)

Vigilate: iterum venturus est
Ut discípulos impedíret, ne eum de moménto advéntus sui interrogárent, Christus dixit: De illa hora nemo scit, neque ángeli neque Fílius. Non est vestrum nosse témpora vel moménta. Abscóndit illa ut vigilémus et quivis nostrum exístimet illud sua ætáte eventúrum esse. Si enim revelásset quo témpore ventúrus esset, advéntus eius insúlsus factus esset, nec ámplius desiderarétur a géntibus et sæculis in quibus revelábitur. Dixit se ventúrum esse, sed non dixit quando ventúrus esset, et ita omnes generatiónes et sæcula ardénter eum exspéctant.

Quamvis enim Dóminus signa advéntus sui constitúerit, nequáquam tamen eórum términus plane intellégitur; nam hæc signa multíplici mutatióne venérunt et transiérunt, immo et adhuc perstant. Extrémus enim eius advéntus prióri símilis est.

Nam quemádmodum iusti et prophétæ eum exspectavérunt, putántes eum ipsórum diébus se revelatúrum, ita étiam hódie quisque fidélium suo témpore eum suscípere desíderat, quia diem advéntus sui non maniféstum fecit: idque máxime hanc ob causam, ne quis illum, cuius potestáti et domínio númeri et témpora súbdita sunt, fato et horæ subiéctum exístimet. Quod ipse definívit, quómodo id esset ei abscónditum qui signa advéntus sui descrípsit? Itaque his verbis signa sua honorávit, ut ex illo die in pósterum omnes generatiónes et sæcula existimárent eius advéntum ipsórum témpore futúrum esse.

Vigiláte, quia, quando corpus dormit, natúra nostri dominátur et non ex nostra voluntáte, sed iuxta impúlsum natúræ opus vi perfícitur. Et quando ánimæ gravis sopor dominátur, puta pusillanímitas aut tristítia, inimícus dominátur eius et per eam id facit quod illa non vult. Natúræ dominátur vis, ánimæ vero inimícus.

Vigilántiam ergo, quam Dóminus mandávit, utríque parti hóminis præscrípsit: córpori, ut a somnoléntia, ánimæ, ut a torpóre et timiditáte cavéret, ut et Scriptúra ait: Evigiláte, iusti; et Exsurréxi, et adhuc sum tecum; et íterum: Ne deficiátis. Ideo habéntes administratiónem, non defícimus.

Responsorium   Is 55, 3-4; Act 28, 28R/. Fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles: * Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus.
V/. Géntibus missum est hoc salutáre Dei, et ipsi áudient. * Ecce testem.

Oratio
Excita, Dómine, poténtiam tuam, et magna nobis virtúte succúrre, ut, quod nostra peccáta præpédiunt, grátia tuæ propitiatiónis accéleret. Per Dóminum.

Ютрань (Laudes matutinas)
V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
Hymnus
Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.

Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.

E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,

Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.

Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sæcula. Amen.
Psalmodia 

Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Psalmus 56 (57)

In afflictione oratio matutina 


Passionem Domini cantat iste psalmus (S. Augustinus). 
Miserére mei, Deus, miserére mei,*
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam,*
donec tránseant insídiæ.
Clamábo ad Deum Altíssimum,*
Deum, qui benefécit mihi.

Mittet de cælo et liberábit me;†
dabit in oppróbrium conculcántes me.*
Mittet Deus misericórdiam suam
et veritátem suam.
Anima mea recúmbit in médio catulórum leónum*
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ*
et lingua eórum gládius acútus.

Exaltáre super cælos, Deus,*
super omnem terram glória tua.

Láqueum paravérunt pédibus meis,*
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam,*
et ipsi incidérunt in eam.

Parátum cor meum, Deus,†
parátum cor meum;*
cantábo et psalmum dicam.
Exsúrge, glória mea,†
exsúrge, psaltérium et cíthara,*
excitábo auróram.
Confitébor tibi in pópulis, Dómine,*
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
quóniam magnificáta est usque ad cælos
misericórdia tua*
et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus,*
super omnem terram glória tua.

Ant. Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.

Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Canticum Ier 31, 10-14

Populi liberati felicitas 


Iesus moriturus erat ... ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io 11, 51. 52). 
Audíte verbum Dómini, gentes,*
et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
et dícite:
«Qui dispérsit Israel, congregábit eum*
et custódiet eum sicut pastor gregem suum».

Redémit enim Dóminus Iacob*
et liberávit eum de manu potentióris.
Et vénient et laudábunt in monte Sion*
et cónfluent ad bona Dómini,
super fruménto et vino et óleo*
et fetu pécorum et armentórum;
erítque ánima eórum quasi hortus irríguus,*
et ultra non esúrient.

Tunc lætábitur virgo in choro,*
iúvenes et senes simul.
«Et convértam luctum eórum in gáudium*
et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine,*
et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

Ant. Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.

Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†

Psalmus 47 (48)

Gratiarum actio pro populi salute 


Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem (Ap 21, 10). 
Magnus Dóminus et laudábilis nimis*
in civitáte Dei nostri.
† Mons sanctus eius collis speciósus,*
exsultátio univérsæ terræ.
Mons Sion, extréma aquilónis,*
cívitas regis magni.
Deus in dómibus eius notus*
factus est ut refúgium.

Quóniam ecce reges congregáti sunt,*
convenérunt in unum.
Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt,*
conturbáti sunt, diffugérunt;
illic tremor apprehéndit eos,*
dolóres ut parturiéntis.
In spíritu oriéntis*
cónteres naves Tharsis.

Sicut audívimus, sic vídimus
in civitáte Dómini virtútum,†
in civitáte Dei nostri;*
Deus fundávit eam in ætérnum.
Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam*
in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus,†
sic et laus tua in fines terræ;*
iustítia plena est déxtera tua.
Lætétur mons Sion,†
et exsúltent fíliæ Iudæ*
propter iudícia tua.

Circúmdate Sion et complectímini eam,*
numeráte turres eius.
Pónite corda vestra in virtúte eius†
et percúrrite domos eius,*
ut enarrétis in progénie áltera.
Quóniam hic est Deus, Deus noster†
in ætérnum et in sæculum sæculi;*
ipse ducet nos in sæcula.

Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.
Lectio brevis   Is 45, 8
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustítiam; aperiátur terra, et gérminet salvatiónem; et iustítia oriátur simul.

Responsorium breveR/. Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.
V/. Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.

Ad Benedictus, ant. Exspectábo Dóminum salvatórem meum, et præstolábor eum dum prope est, allelúia.
BENEDICTUS
Canticum evangelicum   Lc 1, 68-79

De Messia eiusque præcursore

Benedíctus Dóminus Deus Israel,*
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis*
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum,*
qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris*
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris*
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit
ad Abraham patrem nostrum,*
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti,*
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso*
ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis:*
præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius*
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri,*
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris
et in umbra mortis sedent*
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Preces
Christum, sapiéntiam et virtútem Dei, cuius delíciæ esse cum fíliis hóminum, fidénter exorémus: Prope nobis esto, Dómine.

Dómine Iesu Christe, qui vocásti nos in regnum claritátis tuæ,
fac ut ambulémus digne Deo per ómnia placéntes.

Tu, qui mundo ignótus stas in médio nostri,
homínibus manifésta vultum tuum.

Tu, qui própior es nobis quam nosmetípsi,
confírma in córdibus nostris fidúciam et spem salútis.

Tu, qui es fons sanctitátis,
serva nos sanctos et immaculátos in diem advéntus tui.

Pater noster.

Oratio
Excita, Dómine, poténtiam tuam, et magna nobis virtúte succúrre, ut, quod nostra peccáta præpédiunt, grátia tuæ propitiatiónis accéleret. Per Dóminum.

Малітва на працягу дня (Horam mediam)
V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Ad Tertiam 

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

Ad Sextam 

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Ad Nonam 
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Psalmodia

Antiphona, ut in Proprio de Tempore.

Psalmus 118 (119), 9-16
II (Beth)


In quo mundábit adulescéntior viam suam?*
In custodiéndo sermónes tuos.
In toto corde meo exquisívi te,*
ne erráre me fácias a præcéptis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua,*
ut non peccem tibi.
Benedíctus es, Dómine;*
doce me iustificatiónes tuas.
In lábiis meis*
numerávi ómnia iudícia oris tui.
In via testimoniórum tuórum delectátus sum*
sicut in ómnibus divítiis.

In mandátis tuis exercébor*
et considerábo vias tuas.
In iustificatiónibus tuis delectábor,*
non oblivíscar sermónem tuum.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine

In diebus carnis suae ... preces offerens et exauditus (Hebr 5, 7).
I

Exáudi, Dómine, iustítiam meam,*
inténde deprecatiónem meam.
Auribus pércipe oratiónem meam,*
non in lábiis dolósis.
De vultu tuo iudícium meum pródeat;*
óculi tui vídeant æquitátes.

Proba cor meum et vísita nocte;†
igne me exámina,*
et non invénies in me iniquitátem.
Non transgréditur os meum ad ópera hóminum,*
propter verba labiórum tuórum
custodívi me a viis violénti.
Rétine gressus meos in sémitis tuis,*
ut non moveántur vestígia mea.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus;*
inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.
Mirífica misericórdias tuas,*
qui salvos facis ab insurgéntibus
sperántes in déxtera tua.
Custódi me ut pupíllam óculi,†
sub umbra alárum tuárum prótege me*
a fácie impiórum, qui me afflixérunt.
II

Inimíci mei in furóre circumdedérunt me,†
ádipem suum conclusérunt;*
os eórum locútum est supérbiam.
Incedéntes nunc circumdedérunt me,*
óculos suos statuérunt prostérnere in terram.
Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam*
et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.

Exsúrge, Dómine, præveni eum, supplánta eum;*
éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,
a mórtuis manu tua, Dómine,*
a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.
De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum,*
saturéntur fílii
et dimíttant relíquias párvulis suis.
Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam,*
satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.
Ad Tertiam (Sextam, Nonam)
Hymnus Nunc, Sancte
Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Virgine María.

Psalmodia

Lectio brevis   Is 2, 11


Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa.

V/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R/. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.
Ad Sextam

Hymnus Rector potens

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

Psalmodia
Lectio brevis   Is 12, 2
Ecce Deus salútis meæ; fiduciáliter agam et non timébo, quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

V/. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
R/. Vísita nos in salutári tuo.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus


Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

Psalmodia
Lectio brevis   Dan 9, 19
Exáudi, Dómine; placáre, Dómine, atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum.

V/. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R/. Reláxa facínora plebi tuæ.

Oratio
Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Christum.

Нешпары (Vesperas)
V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
Himnus
Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sæculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quæsumus,
ventúre iudex sæculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.




FERIA IV
HEBDOMADÆ I



Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus Officio conveniens.

Psalmodia

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus (Ap 11, 13).

I

Díligam te, Dómine, fortitúdo mea.*

Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum
et liberátor meus;

Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum;*

protéctor meus et cornu salútis meæ
et suscéptor meus.

Laudábilem invocábo Dóminum,*

et ab inimícis meis salvus ero.

Circumdedérunt me fluctus mortis,*

et torréntes Bélial conturbavérunt me;

funes inférni circumdedérunt me,*

præoccupavérunt me láquei mortis.

In tribulatióne mea invocávi Dóminum,*

et ad Deum meum clamávi;

exaudívit de templo suo vocem meam,*

et clamor meus in conspéctu eius
introívit in aures eius.

Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

Commóta est et contrémuit terra;†

fundaménta móntium concússa sunt
et commóta sunt,*

quóniam irátus est.

Ascéndit fumus de náribus eius,†

et ignis de ore eius dévorans;*

carbónes succénsi processérunt ab eo.

Inclinávit cælos et descéndit,*

et calígo sub pédibus eius.

Et ascéndit super cherub et volávit,*

ferebátur super pennas ventórum.

Et pósuit ténebras latíbulum suum,†

in circúitu eius tabernáculum eius,*

tenebrósa aqua, nubes áeris.

Præ fulgóre in conspéctu eius
nubes transiérunt,*

grando et carbónes ignis.

Et intónuit de cælo Dóminus,†

et Altíssimus dedit vocem suam:*

grando et carbónes ignis.

Et misit sagíttas suas et dissipávit eos,*

fúlgura iecit et conturbávit eos.

Et apparuérunt fontes aquárum,*

et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum

ab increpatióne tua, Dómine,*

ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.

Misit de summo et accépit me*

et assúmpsit me de aquis multis;

erípuit me de inimícis meis fortíssimis†

et ab his, qui odérunt me,*

quóniam confortáti sunt super me.

Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ,*

et factus est Dóminus fulciméntum meum;

et edúxit me in latitúdinem,*

salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Ant. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

Et retríbuet mihi Dóminus
secúndum iustítiam meam*

et secúndum puritátem mánuum meárum
reddet mihi,

quia custodívi vias Dómini,*

nec ímpie recéssi a Deo meo.

Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo,*

et iustítias eius non réppuli a me;

et fui immaculátus cum eo*

et observávi me ab iniquitáte.

Et retríbuit mihi Dóminus
secúndum iustítiam meam*

et secúndum puritátem mánuum meárum
in conspéctu oculórum eius.

Cum sancto sanctus eris*

et cum viro innocénte ínnocens eris

et cum elécto eléctus eris*

et cum pervérso cállidus eris.

Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies*

et óculos superbórum humiliábis.

Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine;*

Deus meus illúminat ténebras meas.

Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas*

et in Deo meo transíliam murum.

Ant. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

Lectio brevis, responsorium, antiphona ad Magnificat, preces et oratio, quæ iuxta diversitatem Officii requiruntur.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.



Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus Officio conveniens.

Psalmodia

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas

Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ (Io 8, 12).

Susúrrat iníquitas ad ímpium
in médio cordis eius;*

non est timor Dei ante óculos eius.

Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius,*

ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.

Verba oris eius iníquitas et dolus*

désiit intellégere, ut bene ágeret.

Iniquitátem meditátus est in cubíli suo,†

ástitit omni viæ non bonæ,*

malítiam autem non odívit.

Dómine, in cælo misericórdia tua*

et véritas tua usque ad nubes;

iustítia tua sicut montes Dei,†

iudícia tua abýssus multa:*

hómines et iuménta salvábis, Dómine.

Quam pretiósa misericórdia tua, Deus!*

Fílii autem hóminum
in tégmine alárum tuárum sperábunt;

inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ,*

et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.

Quóniam apud te est fons vitæ,*

et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te*

et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.

Non véniat mihi pes supérbiæ,*

et manus peccatóris non móveat me.

Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem,*

expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Ant. Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.

Canticum  Iudt 16, 1-2. 13-15
Dominus, creator mundi, populum suum protegit

Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

Incípite Deo meo in týmpanis,*

cantáte Dómino meo in cýmbalis,

modulámini illi psalmum novum,*

exaltáte et invocáte nomen ipsíus.

Tu es Deus cónterens bella,†

qui ponis castra in médio pópuli tui,*

ut erípias me de manu persequéntium me.

Cantábo Deo meo hymnum novum:†

Dómine, magnus es tu et clarus,*

mirábilis in virtúte et insuperábilis.

Tibi sérviat omnis creatúra tua,*

quóniam dixísti, et facta sunt,

misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt,*

et non est, qui resístat voci tuæ.

Montes enim a fundaméntis agitabúntur
cum aquis,*

petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent.

Illis autem qui timent te*

propítius adhuc eris.

Ant. Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

Omnes gentes, pláudite mánibus,*

iubiláte Deo in voce exsultatiónis,

quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis,*

rex magnus super omnem terram.

Subiécit pópulos nobis*

et gentes sub pédibus nostris.

Elégit nobis hereditátem nostram,*

glóriam Iacob, quem diléxit.

Ascéndit Deus in iúbilo,*

et Dóminus in voce tubæ.

Psállite Deo, psállite;*

psállite regi nostro, psállite.

Quóniam rex omnis terræ Deus,*

psállite sapiénter.

Regnávit Deus super gentes,*

Deus sedet super sedem sanctam suam.

Príncipes populórum congregáti sunt*

cum pópulo Dei Abraham,

quóniam Dei sunt scuta terræ:*

veheménter elevátus est.

Ant. Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Lectio brevis, responsorium, antiphona ad Benedictus, preces et oratio, quæ iuxta diversitatem Officii requiruntur.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.



Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Gloria Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus singulis temporibus proprius.

Psalmodia

Antiphona, ut in Proprio de Tempore.

Psalmus 118 (119), 9-16
II (Beth)

In quo mundábit adulescéntior viam suam?*

In custodiéndo sermónes tuos.

In toto corde meo exquisívi te,*

ne erráre me fácias a præcéptis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua,*

ut non peccem tibi.

Benedíctus es, Dómine;*

doce me iustificatiónes tuas.

In lábiis meis*

numerávi ómnia iudícia oris tui.

In via testimoniórum tuórum delectátus sum*

sicut in ómnibus divítiis.

In mandátis tuis exercébor*

et considerábo vias tuas.

In iustificatiónibus tuis delectábor,*

non oblivíscar sermónem tuum.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine

In diebus carnis suae ... preces offerens et exauditus (Hebr 5, 7).

I

Exáudi, Dómine, iustítiam meam,*

inténde deprecatiónem meam.

Auribus pércipe oratiónem meam,*

non in lábiis dolósis.

De vultu tuo iudícium meum pródeat;*

óculi tui vídeant æquitátes.

Proba cor meum et vísita nocte;†

igne me exámina,*

et non invénies in me iniquitátem.

Non transgréditur os meum ad ópera hóminum,*

propter verba labiórum tuórum
custodívi me a viis violénti.

Rétine gressus meos in sémitis tuis,*

ut non moveántur vestígia mea.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus;*

inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

Mirífica misericórdias tuas,*

qui salvos facis ab insurgéntibus
sperántes in déxtera tua.

Custódi me ut pupíllam óculi,†

sub umbra alárum tuárum prótege me*

a fácie impiórum, qui me afflixérunt.

II

Inimíci mei in furóre circumdedérunt me,†

ádipem suum conclusérunt;*

os eórum locútum est supérbiam.

Incedéntes nunc circumdedérunt me,*

óculos suos statuérunt prostérnere in terram.

Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam*

et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.

Exsúrge, Dómine, præveni eum, supplánta eum;*

éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,

a mórtuis manu tua, Dómine,*

a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.

De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum,*

saturéntur fílii
et dimíttant relíquias párvulis suis.

Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam,*

satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Lectio brevis, versus et oratio, quæ iuxta diversitatem Officii requiruntur.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.



Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus Officio conveniens.

Psalmodia

Ant. 1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?†

Psalmus 26 (27)
In periculis fiducia
I

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3).

Dóminus illuminátio mea et salus mea,*

quem timébo?

†Dóminus protéctor vitæ meæ,*

a quo trepidábo?

Dum apprópiant super me nocéntes,*

ut edant carnes meas;

qui tríbulant me et inimíci mei,*

ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.

Si consístant advérsum me castra,*

non timébit cor meum;

si exsúrgat advérsum me prœlium,*

in hoc ego sperábo.

Unum pétii a Dómino, hoc requíram:*

ut inhábitem in domo Dómini
ómnibus diébus vitæ meæ,

ut vídeam voluptátem Dómini*

et vísitem templum eius.

Quóniam occultábit me in tentório suo,*

in die malórum.

Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui,*

in petra exaltábit me.

Et nunc exaltátur caput meum*

super inimícos meos in circúitu meo.

Immolábo in tabernáculo eius
hóstias vociferatiónis,*

cantábo et psalmum dicam Dómino.

Ant. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

II

Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum (Mc 14, 57).

Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi,*

miserére mei et exáudi me.

De te dixit cor meum:†

«Exquírite fáciem meam!».*

Fáciem tuam, Dómine, exquíram.

Ne avértas fáciem tuam a me,*

ne declínes in ira a servo tuo.

Adiútor meus es tu, ne me reícias*

neque derelínquas me, Deus salútis meæ.

Quóniam pater meus et mater mea
dereliquérunt me,*

Dóminus autem assúmpsit me.

Osténde mihi, Dómine, viam tuam*

et dírige me in sémitam rectam
propter inimícos meos.

Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me;†

quóniam insurrexérunt in me testes iníqui*

et qui violéntiam spirant.

Credo vidére bona Dómini*

in terra vivéntium.

Exspécta Dóminum, viríliter age,*

et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

Ant. Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum  Cf. Col 1, 12-20
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri,*

qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem,*

remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis,*

primogénitus omnis creatúræ,

quia in ipso cóndita sunt univérsa†

in cælis et in terra,*

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes*

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,†

et ipse est ante ómnia,*

et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ;†

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*

et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius,*

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Ant. Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.
Psalmodia

Ant. 1
 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?†

Psalmus 26 (27)
In periculis fiducia
I


Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3).
Dóminus illuminátio mea et salus mea,*
quem timébo?
†Dóminus protéctor vitæ meæ,*
a quo trepidábo?

Dum apprópiant super me nocéntes,*
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei,*
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.

Si consístant advérsum me castra,*
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me prœlium,*
in hoc ego sperábo.

Unum pétii a Dómino, hoc requíram:*
ut inhábitem in domo Dómini
ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini*
et vísitem templum eius.

Quóniam occultábit me in tentório suo,*
in die malórum.
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui,*
in petra exaltábit me.
Et nunc exaltátur caput meum*
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius
hóstias vociferatiónis,*
cantábo et psalmum dicam Dómino.
Ant. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.
II

Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum (Mc 14, 57).
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi,*
miserére mei et exáudi me.
De te dixit cor meum:†
«Exquírite fáciem meam!».*
Fáciem tuam, Dómine, exquíram.

Ne avértas fáciem tuam a me,*
ne declínes in ira a servo tuo.
Adiútor meus es tu, ne me reícias*
neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
Quóniam pater meus et mater mea
dereliquérunt me,*
Dóminus autem assúmpsit me.

Osténde mihi, Dómine, viam tuam*
et dírige me in sémitam rectam
propter inimícos meos.

Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me;†
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui*
et qui violéntiam spirant.
Credo vidére bona Dómini*
in terra vivéntium.
Exspécta Dóminum, viríliter age,*
et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Ant. Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

Ant. 3
 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.
Canticum  Cf. Col 1, 12-20
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri,*
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem,*
remissiónem peccatórum;
qui est imágo Dei invisíbilis,*
primogénitus omnis creatúræ,
quia in ipso cóndita sunt univérsa†
in cælis et in terra,*
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes*
sive principátus sive potestátes.
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,†
et ipse est ante ómnia,*
et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ;†
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius,*
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Ant. Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.
Lectio brevis   1 Cor 4, 5
Nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium; et tunc laus erit unicuíque a Deo.
Responsorium breve
R/.
 Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum. Veni.
V/. Osténde fáciem tuam, et salvi érimus. * Dómine Deus virtútum. Glória Patri. Veni.
Ad Magnificat, ant. De Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.
Preces
Deum Patrem, qui Fílium suum misit, ut pax sine fine nobis afferrétur, súpplices deprecémur:Advéniat regnum tuum, Dómine.
Réspice, Pater sancte, Ecclésiam tuam,
veni et vísita víneam istam, quam plantávit déxtera tua.
Recordáre, fidélis Deus, ómnium filiórum Abrahæ,
et promissiónem pátribus eórum factam adímple.
Réspice, clementíssime Deus, in omnes gentes,
ut te honórent super misericórdia tua.
Vísita, Pastor ætérne, oves gregis tui,
et omnes cóngrega in locum páscuæ tuæ.
Memento étiam ómnium qui in tua pace abiérunt ex hoc mundo:
in glóriam cum Fílio tuo eos admítte.
Pater noster.
Oratio
Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Dóminum.

Малітва на заканчэнне дня (Completorium)
V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat.

Hymnus 

Te lucis ante términum,
rerum creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis præsul ad custódiam.

Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice
tætram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Præsta, Pater omnípotens,
per Iesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

Psalmodia

Ant. 1 
Esto mihi in Deum protectórem et in domum refúgii.

Psalmus 30 (31), 2-6
Afflicti supplicatio cum fiducia 

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46). 
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum;*
in iustítia tua líbera me.
Inclína ad me aurem tuam,*
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii
et in domum munítam,*
ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu*
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi,*
quóniam tu es fortitúdo mea.

In manus tuas comméndo spíritum meum;*
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Ant. Esto mihi in Deum protectórem et in domum refúgii.

Ant. 2 De profúndis clamávi ad te, Dómine.†

Psalmus 129 (130)
De profundis clamavi 

Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21). 
De profúndis clamávi ad te, Dómine;*
† Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes*
in vocem deprecatiónis meæ.

Si iniquitátes observáveris, Dómine,*
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est,*
ut timeámus te.
Sustínui te, Dómine,*
sustínuit ánima mea in verbo eius;
sperávit ánima mea in Dómino*
magis quam custódes auróram.

Magis quam custódes auróram*
speret Israel in Dómino,
quia apud Dóminum misericórdia,*
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israel*
ex ómnibus iniquitátibus eius.

Ant. De profúndis clamávi ad te, Dómine.

Lectio brevis Eph 4, 26-27 Nolíte peccáre; sol non óccidat super iracúndiam vestram, et nolíte locum dare Diábolo.

Responsorium breve R/. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum. In manus.
V/. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo spíritum meum. Glória Patri. In manus.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Canticum evangelicum Lc 2, 29-32

Christus lumen gentium et gloria Israel 


Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,*
secúndum verbum tuum in pace,
quia vidérunt óculi mei*
salutáre tuum,
quod parásti*
ante fáciem ómnium populórum,
lumen ad revelatiónem géntium*
et glóriam plebis tuæ Israel.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Oratio Dómine Iesu Christe, qui iugum suáve te sequéntibus onúsque leve pérhibes mitis et húmilis, dignáre huius diéi vota et ópera nostra suscípere, et quiétem tribúere, qua tuo nos fácias servítio promptióres. Qui vivis.

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R/. Amen




ЛІтургія Гадзінаў на 05.12.2012 - серада І Нядзелі Адвенту


Officium lectionis
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Regem ventúrum Dóminum, veníte, adorémus.

Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei 


Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13). 
Veníte, exsultémus Dómino;
iubilémus Deo salutári nostro.
Præoccupémus fáciem eius in confessióne
et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus
et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt profúnda terræ,
et altitúdines móntium ipsíus sunt.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus eius formavérunt.

Veníte, adorémus et procidámus
et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

Utinam hódie vocem eius audiátis:
«Nolíte obduráre corda vestra,
sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,
ubi tentavérunt me patres vestri:
probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus,
et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
Et ipsi non cognovérunt vias meas;
ídeo iurávi in ira mea:
Non introíbunt in réquiem meam».

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.

Hymnus
Verbum supérnum pródiens,
a Patre lumen éxiens,
qui natus orbi súbvenis
cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora
tuóque amóre cóncrema;
audíta per præcónia
sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis
rimári facta péctoris,
reddens vicem pro ábditis
iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis
pro qualitáte críminis,
sed cum beátis cómpotes
simus perénnes cælites.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Psalmodia

Ant. 1
 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria 


In illa hora factus est terræmotus magnus (Ap 11, 13). 


Díligam te, Dómine, fortitúdo mea.*
Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum
et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum;*
protéctor meus et cornu salútis meæ
et suscéptor meus.
Laudábilem invocábo Dóminum,*
et ab inimícis meis salvus ero.

Circumdedérunt me fluctus mortis,*
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
funes inférni circumdedérunt me,*
præoccupavérunt me láquei mortis.
In tribulatióne mea invocávi Dóminum,*
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam,*
et clamor meus in conspéctu eius
introívit in aures eius.

Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II 

Commóta est et contrémuit terra;† 
fundaménta móntium concússa sunt
et commóta sunt,*
quóniam irátus est.
Ascéndit fumus de náribus eius,† 
et ignis de ore eius dévorans;*
carbónes succénsi processérunt ab eo.
Inclinávit cælos et descéndit,*
et calígo sub pédibus eius.

Et ascéndit super cherub et volávit,*
ferebátur super pennas ventórum.
Et pósuit ténebras latíbulum suum,† 
in circúitu eius tabernáculum eius,*
tenebrósa aqua, nubes áeris.
Præ fulgóre in conspéctu eius
nubes transiérunt,*
grando et carbónes ignis.

Et intónuit de cælo Dóminus,† 
et Altíssimus dedit vocem suam:*
grando et carbónes ignis.
Et misit sagíttas suas et dissipávit eos,*
fúlgura iecit et conturbávit eos.
Et apparuérunt fontes aquárum,*
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine,*
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.

Misit de summo et accépit me*
et assúmpsit me de aquis multis;
erípuit me de inimícis meis fortíssimis† 
et ab his, qui odérunt me,*
quóniam confortáti sunt super me.
Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ,*
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
et edúxit me in latitúdinem,*
salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Ant. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III 

Et retríbuet mihi Dóminus
secúndum iustítiam meam*
et secúndum puritátem mánuum meárum
reddet mihi,
quia custodívi vias Dómini,*
nec ímpie recéssi a Deo meo.
Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo,*
et iustítias eius non réppuli a me;
et fui immaculátus cum eo*
et observávi me ab iniquitáte.
Et retríbuit mihi Dóminus
secúndum iustítiam meam*
et secúndum puritátem mánuum meárum
in conspéctu oculórum eius.

Cum sancto sanctus eris*
et cum viro innocénte ínnocens eris
et cum elécto eléctus eris*
et cum pervérso cállidus eris.
Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies*
et óculos superbórum humiliábis.
Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine;*
Deus meus illúminat ténebras meas.
Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas*
et in Deo meo transíliam murum.

Ant. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
V/. Dómine Deus noster, convérte nos.
R/. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

Lectio prior 

De libro Isaíæ prophétæ 5, 1-7 

Contra vineam Domini 

Cantábo dilécto meo cánticum amíci mei de vínea sua:

Vínea facta est dilécto meo in colle pingui; et sæpívit eam et lápides elégit ex illa et plantávit in ea vites eléctas et ædificávit turrim in médio eius et tórcular exstrúxit in ea; et exspectávit, ut fáceret uvas, et fecit labrúscas.

Nunc ergo, habitátor Ierúsalem et vir Iudæ, iudicáte inter me et víneam meam. Quid est quod débui ultra fácere víneæ meæ, et non feci ei? Cur exspectávi, ut fáceret uvas, et fecit labrúscas?

Et nunc osténdam vobis quid ego fáciam víneæ meæ: áuferam sæpem eius, et erit in direptiónem; díruam macériam eius, et erit in conculcatiónem. Et ponam eam desértam: non putábitur et non fodiétur, et ascéndent vepres et spinæ; et núbibus mandábo, ne pluant super eam imbrem.

Vínea enim Dómini exercítuum domus Israel est, et vir Iudæ germen eius delectábile; et exspectávi, ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas, et iustítiam, et ecce nequítia.

Responsorium Ps 79 (80), 14. 15. 3. 16. 15 R/. Exterminávit víneam tuam aper de silva et singuláris ferus depástus est eam; vide, Dómine, et éxcita poténtiam tuam, * Prótege eam quam plantávit déxtera tua.
V/. Dómine Deus virtútum, réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. * Prótege eam.

Lectio altera 

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo 5 in Adventu Domini, 1-3: Opera omnia, Edit. cisterc. 4 [1966], 188-190) 

Veniet in nos Verbum Dei 
Tríplicem Dómini advéntum nóvimus. Tértius quidam advéntus est médius inter illos. Illi enim duo manifésti sunt, sed non iste. In prióre quidem in terris visus et cum homínibus conversátus est, quando, sicut ipse testátur, et vidérunt, et odérunt. In posterióre vero vidébit omnis caro salutare Dei nostri, et vidébunt in quem transfixérunt. Médius occúltus est, in quo soli eum in seípsis vident elécti, et salvæ fiunt ánimæ eórum. In primo ergo venit in carne et infirmitáte, in hoc médio in spíritu et virtúte, in último in glória et maiestáte.

Adventus síquidem iste médius, via quædam est per quam a primo veniátur ad últimum: in primo Christus fuit redémptio nostra, in último apparébit vita nostra, in isto réquies est et consolátio nostra.

Sed ne cui forte inventítia videántur quæ de hoc advéntu médio dícimus, ipsum audíte: Si quis díligit me, inquit, sermónes meos servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus. Legi enim álibi: Qui timet Deum, fáciet bona; sed plus áliquid dictum séntio de diligénte, quia sermónes servábit. Ubi ergo servándi sunt? Haud dúbium quin in corde, sicut ait Prophéta: In corde meo abscóndi elóquia tua, ut non peccem tibi.

Hoc modo custódi verbum Dei: Beáti enim qui custódiunt illud. Ergo traiciátur in víscera quædam ánimæ tuæ; tránseat in affectiónes tuas et in mores tuos. Cómede bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima tua. Ne obliviscáris comédere panem tuum, ne exaréscat cor tuum, sed ádipe et pinguédine repleátur ánima tua.

Si sic verbum Dei serváveris, haud dúbium quin ab eo servéris. Véniet enim ad te Fílius cum Patre, véniet Prophéta magnus, qui renovábit Ierúsalem et ille nova facit ómnia. Hoc enim fáciet hic advéntus, ut, sicut portávimus imáginem terréni, sic portémus et imáginem cæléstis. Sicut fuit vetus Adam effúsus per totum hóminem, et totum occupávit, ita modo totum obtíneat Christus, qui totum creávit, totum redémit, totum et glorificábit.

Responsorium Cf. Ps 28 (29), 11; Is 40, 10 R/. Ecce Dóminus véniet cum splendóre descéndens, et virtus eius cum eo: * Visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam.
V/. Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet. * Visitáre.

Oratio 
Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Dóminum.





Laudes matutinas
V/. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R/. Rectas fácite sémitas Dei nostri.
Himnus
Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.

Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.

E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,

Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.

Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sæcula. Amen.





BENEDICTUS
Canticum evangelicum   Lc 1, 68-79

De Messia eiusque præcursore

Benedíctus Dóminus Deus Israel,*

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis*

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum,*

qui a sæculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris*

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris*

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit
ad Abraham patrem nostrum,*

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti,*

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso*

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis:*

præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius*

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri,*

in quibus visitábit nos óriens ex alto,
Psalmodia

Ant. 1
 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)

Malitia peccatoris, Domini bonitas 


Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ (Io 8, 12). 
Susúrrat iníquitas ad ímpium
in médio cordis eius;*
non est timor Dei ante óculos eius.

Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius,*
ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.
Verba oris eius iníquitas et dolus*
désiit intellégere, ut bene ágeret.
Iniquitátem meditátus est in cubíli suo,† 
ástitit omni viæ non bonæ,*
malítiam autem non odívit.

Dómine, in cælo misericórdia tua*
et véritas tua usque ad nubes;
iustítia tua sicut montes Dei,† 
iudícia tua abýssus multa:*
hómines et iuménta salvábis, Dómine.

Quam pretiósa misericórdia tua, Deus!*
Fílii autem hóminum
in tégmine alárum tuárum sperábunt;
inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ,*
et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
Quóniam apud te est fons vitæ,*
et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te*
et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
Non véniat mihi pes supérbiæ,*
et manus peccatóris non móveat me.
Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem,*
expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Ant. Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.

Canticum Iudt 16, 1-2. 13-15

Dominus, creator mundi, populum suum protegit 


Cantant novum canticum (Ap 5, 9). 
Incípite Deo meo in týmpanis,*
cantáte Dómino meo in cýmbalis,
modulámini illi psalmum novum,*
exaltáte et invocáte nomen ipsíus.
Tu es Deus cónterens bella,† 
qui ponis castra in médio pópuli tui,*
ut erípias me de manu persequéntium me.

Cantábo Deo meo hymnum novum:† 
Dómine, magnus es tu et clarus,*
mirábilis in virtúte et insuperábilis.
Tibi sérviat omnis creatúra tua,*
quóniam dixísti, et facta sunt,
misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt,*
et non est, qui resístat voci tuæ.

Montes enim a fundaméntis agitabúntur
cum aquis,*
petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent.
Illis autem qui timent te*
propítius adhuc eris.

Ant. Dómine, magnus es tu, et praeclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)

Dominus universorum rex

Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis. 
Omnes gentes, pláudite mánibus,*
iubiláte Deo in voce exsultatiónis,
quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis,*
rex magnus super omnem terram.

Subiécit pópulos nobis*
et gentes sub pédibus nostris.
Elégit nobis hereditátem nostram,*
glóriam Iacob, quem diléxit.
Ascéndit Deus in iúbilo,*
et Dóminus in voce tubæ.

Psállite Deo, psállite;*
psállite regi nostro, psállite.
Quóniam rex omnis terræ Deus,*
psállite sapiénter.

Regnávit Deus super gentes,*
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Príncipes populórum congregáti sunt*
cum pópulo Dei Abraham,
quóniam Dei sunt scuta terræ:*
veheménter elevátus est.

Ant. Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Lectio brevis Is 7, 14b-15 Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel; butýrum et mel cómedet, ut ipse sciat reprobáre malum et elígere bonum.

Responsorium breve R/. Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.
V/. Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.

Ad Benedictus, ant. Véniet fórtior me post me, cuius non sum dignus sólvere corrígiam calceamentórum.
BENEDICTUS
Canticum evangelicum   Lc 1, 68-79

De Messia eiusque præcursore

Benedíctus Dóminus Deus Israel,*
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis*
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum,*
qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris*
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris*
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit
ad Abraham patrem nostrum,*
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti,*
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso*
ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis:*
præíbis enim ante fáciem Dómini
paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius*
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri,*
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
Preces 

Verbum Dei in nobis habitáre decrévit, ut viderémus glóriam suam. Qua spe gaudéntes, acclamémus: O Emmánuel, esto nobíscum.

Princeps iuste et recte,
-ius redde paupéribus et oppréssis.

Rex pacífice, gládios in vómeres conflans et lánceas in falces,
-muta invídias in dilectiónem et iniúrias nostras in remissiónes.

Tu, qui non secúndum visiónem oculórum iúdicas,
-discérne eos qui tui sunt.

Quando in nube véneris cum potestáte magna,
-fac ut sine confusióne appareámus ante fáciem tuam.

Pater noster.

Oratio 
Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Dóminum.

Horam mediam
V/. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R/. Rectas fácite sémitas Dei nostri.
Ad Tertiam 

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Virgine María.

Psalmodia

Psalmus 118 (119), 9-16 

II (Beth) 


In quo mundábit adulescéntior viam suam?*
In custodiéndo sermónes tuos.
In toto corde meo exquisívi te,*
ne erráre me fácias a præcéptis tuis.

In corde meo abscóndi elóquia tua,*
ut non peccem tibi.
Benedíctus es, Dómine;*
doce me iustificatiónes tuas.

In lábiis meis*
numerávi ómnia iudícia oris tui.
In via testimoniórum tuórum delectátus sum*
sicut in ómnibus divítiis.

In mandátis tuis exercébor*
et considerábo vias tuas.
In iustificatiónibus tuis delectábor,*
non oblivíscar sermónem tuum.

Psalmus 16 (17)
Ab impiis salva me, Domine 

In diebus carnis suae ... preces offerens et exauditus (Hebr 5, 7). 


Exáudi, Dómine, iustítiam meam,*
inténde deprecatiónem meam.
Auribus pércipe oratiónem meam,*
non in lábiis dolósis.
De vultu tuo iudícium meum pródeat;*
óculi tui vídeant æquitátes.

Proba cor meum et vísita nocte;† 
igne me exámina,*
et non invénies in me iniquitátem.
Non transgréditur os meum ad ópera hóminum,*
propter verba labiórum tuórum
custodívi me a viis violénti.
Rétine gressus meos in sémitis tuis,*
ut non moveántur vestígia mea.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus;*
inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.
Mirífica misericórdias tuas,*
qui salvos facis ab insurgéntibus
sperántes in déxtera tua.
Custódi me ut pupíllam óculi,† 
sub umbra alárum tuárum prótege me*
a fácie impiórum, qui me afflixérunt.

II 

Inimíci mei in furóre circumdedérunt me,† 
ádipem suum conclusérunt;*
os eórum locútum est supérbiam.
Incedéntes nunc circumdedérunt me,*
óculos suos statuérunt prostérnere in terram.
Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam*
et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.

Exsúrge, Dómine, præveni eum, supplánta eum;*
éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,
a mórtuis manu tua, Dómine,*
a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.
De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum,*
saturéntur fílii
et dimíttant relíquias párvulis suis.
Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam,*
satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Lectio brevis Is 2, 11 
Oculi sublímes hóminis humiliabúntur, et incurvábitur altitúdo virórum; exaltábitur autem Dóminus solus in die illa.

V/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R/. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

Oratio 
Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Christum.

Ad Sextam 

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

Psalmodia 
Lectio brevis Is 12, 2 
Ecce Deus salútis meæ; fiduciáliter agam et non timébo, quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

V/. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
R/. Vísita nos in salutári tuo.

Oratio Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Christum.

Ad Nonam 
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed præmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sæculum. Amen.

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

Psalmodia

Lectio brevis Dan 9, 19 

Exáudi, Dómine; placáre, Dómine, atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum.

V/. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R/. Reláxa facínora plebi tuæ.

Oratio Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Christum.

Vesperas
V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Hymnus
Cónditor alme síderum,
ætérna lux credéntium,
Christe, redémptor ómnium,
exáudi preces súpplicum.

Qui cóndolens intéritu
mortis períre sæculum,
salvásti mundum lánguidum,
donans reis remédium,

Vergénte mundi véspere,
uti sponsus de thálamo,
egréssus honestíssima
Vírginis matris cláusula.

Cuius forti poténtiæ
genu curvántur ómnia;
cæléstia, terréstria
nutu faténtur súbdita.

Te, Sancte, fide quæsumus,
ventúre iudex sæculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo pérfidi.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

Psalmodia

Ant. 1
 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?† 

Psalmus 26 (27)

In periculis fiducia 


Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3). 
Dóminus illuminátio mea et salus mea,*
quem timébo?
† Dóminus protéctor vitæ meæ,*
a quo trepidábo?
Dum apprópiant super me nocéntes,*
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei,*
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.

Si consístant advérsum me castra,*
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me pralium,*
in hoc ego sperábo.

Unum pétii a Dómino, hoc requíram:*
ut inhábitem in domo Dómini
ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini*
et vísitem templum eius.

Quóniam occultábit me in tentório suo,*
in die malórum.
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui,*
in petra exaltábit me.
Et nunc exaltátur caput meum*
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius
hóstias vociferatiónis,*
cantábo et psalmum dicam Dómino.

Ant. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

II

Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum (Mc 14, 57). 
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi,*
miserére mei et exáudi me.
De te dixit cor meum:† 
«Exquírite fáciem meam!».*
Fáciem tuam, Dómine, exquíram.

Ne avértas fáciem tuam a me,*
ne declínes in ira a servo tuo.
Adiútor meus es tu, ne me reícias*
neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
Quóniam pater meus et mater mea
dereliquérunt me,*
Dóminus autem assúmpsit me.

Osténde mihi, Dómine, viam tuam*
et dírige me in sémitam rectam
propter inimícos meos.

Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me;† 
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui*
et qui violéntiam spirant.

Credo vidére bona Dómini*
in terra vivéntium.
Exspécta Dóminum, viríliter age,*
et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

Ant. Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum Cf. Col 1, 12-20 
Christus primogenitus omnis creaturæ
et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri,*
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem,*
remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis,*
primogénitus omnis creatúræ,
quia in ipso cóndita sunt univérsa† 
in cælis et in terra,*
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes*
sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,† 
et ipse est ante ómnia,*
et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ;† 
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius,*
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Ant. Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.
Lectio brevis 1 Cor 4, 5 Nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium; et tunc laus erit unicuíque a Deo.

Responsorium breve R/. Veni ad liberándum nos, * Dómine Deus virtútum. Veni.
V/. Osténde fáciem tuam, et salvi érimus. * Dómine Deus virtútum. Glória Patri. Veni.

Ad Magnificat, ant. De Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.

Preces 

Deum Patrem, qui Fílium suum misit, ut pax sine fine nobis afferrétur, súpplices deprecémur: Advéniat regnum tuum, Dómine.

Réspice, Pater sancte, Ecclésiam tuam,
-veni et vísita víneam istam, quam plantávit déxtera tua.

Recordáre, fidélis Deus, ómnium filiórum Abrahæ,
-et promissiónem pátribus eórum factam adímple.

Réspice, clementíssime Deus, in omnes gentes,
-ut te honórent super misericórdia tua.

Vísita, Pastor ætérne, oves gregis tui,
-et omnes cóngrega in locum páscuæ tuæ.

Memento étiam ómnium qui in tua pace abiérunt ex hoc mundo:
-in glóriam cum Fílio tuo eos admítte.

Pater noster.

Oratio Præpara, quæsumus, Dómine Deus noster, corda nostra divína tua virtúte, ut, veniénte Christo Fílio tuo, digni inveniámur ætérnæ vitæ convívio, et cibum cæléstem, ipso ministránte, percípere mereámur. Per Dóminum.

Completorium
V. + Deus, in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúja.


HYMNUS 

Te lucis ante términum,
rerum creátor, póscimus,
ut sólita cleméntia
sis præsul ad custódiam.
Te corda nostra sómnient,
te per sopórem séntiant,
tuámque semper glóriam
vicína luce cóncinant.

Vitam salúbrem tríbue,
nostrum calórem réfice,
tætram noctis calíginem
tua collústret cláritas.

Præsta, Pater omnípotens,
per Jesum Christum Dóminum,
qui tecum in perpétuum
regnat cum Sancto Spíritu. Amen.

Vel:
Christe, qui splendor et dies,
noctis ténebras détegis,
lucísque lumen créderis,
lumen beátis prædicans,
Precámur, sancte Dómine,
hac nocte nos custódias;
sit nobis in te réquies,
quiétas horas tríbue.

Somno si dantur óculi,
cor semper ad te vígilet;
tuáque dextra prótegas
fidéles, qui te díligunt.

Defénsor noster, áspice,
insidiántes réprime,
gubérna tuos fámulos,
quos sánguine mercátus es.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.

PSALMODIA
Antiphona.
 Alis suis obumbrábit tibi; non timébis a timóre noctúrno.

Psalmus 90 (91)
In protectione Altissimi 

Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones (Lc 10, 19). 
Qui hábitat in protectióne Altíssimi, *
sub umbra Omnipoténtis commorábitur.
Dicet Dómino: † 
« Refúgium meum et fortitúdo mea, *
Deus meus, sperábo in eum ».
Quóniam ipse liberábit te de láqueo venántium *
et a verbo malígno.
Alis suis obumbrábit tibi, † 
et sub pennas ejus confúgies; *
scutum et loríca véritas ejus.
Non timébis a timóre noctúrno, a sagítta volánte in die, † 
a peste perambulánte in ténebris, *
ab extermínio vastánte in merídie.

Cadent a látere tuo mille † 
et decem mília a dextris tuis; *
ad te autem non appropinquábit.
Verúmtamen óculis tuis considerábis, *
et retributiónem peccatórum vidébis.
Quóniam tu es, Dómine, refúgium meum. *
Altíssimum posuísti habitáculum tuum.
Non accédet ad te malum, *
et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo,
quóniam ángelis suis mandábit de te, *
ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

In mánibus portábunt te, *
ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
Super áspidem et basilíscum ambulábis *
et conculcábis leónem et dracónem.

Quóniam mihi adhæsit, liberábo eum; *
suscípiam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
Clamábit ad me, et ego exáudiam eum; † 
cum ipso sum in tribulatióne, *
erípiam eum et glorificábo eum.
Longitúdine diérum replébo eum *
et osténdam illi salutáre meum.

Ant. Alis suis obumbrábit tibi; non timébis a timóre noctúrno.

LECTIO BREVIS

Ap 22, 4-5 

Vidébunt fáciem Dómini, et nomen ejus in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sæcula sæculórum.
RESPONSORIUM BREVE R. In manus tuas, Dómine, * comméndo spíritum meum. In manus ut commodum.
V. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo spíritum meum. Glória Patri sicut supra. In manus.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

CANTICUM EVANGELICUM

Lc 2, 29-32
Christus lumen gentium et gloria Israel
+ Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, *
secúndum verbum tuum in pace,
quia vidérunt óculi mei *
salutáre tuum,
quod parásti *
ante fáciem ómnium populórum,
lumen ad revelatiónem géntium *
et glóriam plebis tuæ Israel.
Glória Patri ut supra.
Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace.

Oratio 

Vox nostra te, Dómine, humíliter deprecétur, ut, domínicæ resurrectiónis hac die mystério celebráto, in pace tua secúri a malis ómnibus quiescámus, et in tua resurgámus laude gaudéntes. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Vel, in sollemnitatibus extra dominicam occurrentibus:

Vísita, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle; ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant, et benedíctio tua sit super nos semper. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

+ Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. R. Amen.

Крыніца: iBreviary